sabato 7 aprile 2012

LA CORONCINA DELLA DIVINA MISERICORDIA (audio in portoghese) - Santuario delle Apparizioni di Jacareí


http://gloria.tv/?media=249380

********************************************************************

† In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.


PATER noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.


AVE Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.


CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen. 


(Ad singula grana in qua PATER NOSTER dicitur):

PATER AETERNE, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.


(Ad singula grana in qua AVE MARIA dicitur):

PRO dolorosa Eius Passione, miserere nobis et totius mundi.


(In conclusione, ter dicitur):

SANCTUS Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.


Sanctae Faustinae, Ora pro nobis!


† In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.


Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...

Follow by Email